Haec pagina nondum emendata est

100 Marcus Antonius Muretus.

effici. De isto, inquit, tu videris : mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. Simulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et ὑγιεινὰ Plutarchi, Erasmo, ut puto, interprete : nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur : Nam phoenicis cerebrum cum sit admodum dulce, tamen aiunt capitis dolorem parere. Homo igitur qui eam unam ob causam venisset, atque id unum operis habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, causatus sibi nescio quid negotii esse, discessit.

Eo digresso, visum est iis qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum ilium reddiderat : Cerebrum phoenicis dulce admodum est, sed dolores capitis inducere fertur. Tum ego, Una, inquam, Graeca vox paulo negligentius expressa, videte, quantum errorem et sodali illi nostro, qui modo discessit, et fortasse etiam aliis objecerit. Φοίνιξ enim Graece palma est, cujus arboris non tantum fructus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Graeci ἐγκέφαλον, et Latini cerebrum vocant. De illa autem loquitur Plutarchus, non de poenicis commenticiae avis cerebro. Quod hic ait Plutarchus, e Xenophonte videlicet sumpsit, apud quem id relatum est libro secundo Anabaseos.

LXXVII.
De quorundam admirabili memoria.
(Var. Lect. III, 1.)

Hippias apud Platonem tanquam de magno quodam et praestanti bono gloriatur, posse se quinquaginta nomina semel tantum audita recitare. At hoc nihil est, praeut quae de se Seneca scribit, cuius haec sint e libro primo Declamationum : Sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sesum hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter ea, quae retuli, memoria