Haec pagina nondum emendata est

De lugurtha. De puerorum lusibus magnor. negot. praesagiis. 95

que expleas; nam quod reperire te id posse censeas, nihil est. Haec eo dicente ego iam puerum codicem poposceram; in quem ut primum conieci oculos, obtulit se mihi id, quod quaerebam, his verbis explicatum: Καὶ Μάριος ἐκ Λιβύης μετὰ τοῦ στρατεύματος διακομισθείς, αὐταῖς Καλάνδαις Ἰανουαρίαις, κ. τ. λ. quae pro tempore, ipsius caussa, ita tum a me in Latinum sermonem conversa sunt: At Marius ex Africa cum exercitu advectus, Kal. Ian, ipsis, quod anni principium Romanis est, tum consulatum denuo iniit, tum triumphum egit, in quo incredibile Romanis spectaculum exhihuit, captivum Iugurtham, quo vivo se potiturum nemo hostium ipsius sperasset: ita vario erat vir ille et multiplici ingenio et ad fortunae vicissitudines versatili, et ea praeditus atidacia, cui multa calliditas esset admista, Sed in triumpho ductus desipere, ut fertur, ac delirarere coepit. Itaque post triumphum in carcerem compactus, ut ei alii quidem violenter abrupere tuniculam, alii autem auream inaurem per vim eripere properantes infimam una quoque auriculam disciderunt, ipse autem nudus in barathrum pulsus ac deiectus est, stuporis plenus, retectis ridentis in morem dentibus, Iupiter, inquit, ut frigidum vestrum balneum est. His lectis et interpretatis miratus ille suum quoque librum afferri voluit. Sed in eo ita erant omnia haec non illepide modo et incondite, verum etiam absurde et procul a vero posita, ut meminisse pigeat. Indignatus igitur et multa mala precatus istis librorum contortoribus, ita tum discessit a me, ut qui se, etsi natu iam grandior, primo quoque tempore alicui Graecae linguae magistro operam daturum esse iuraret.

LXXIV.
Puerorum lusus, quibus maximi momenti negotia praesignificata sunt.
(Var. Lect. XIII, 9.)

Solent pueri interdum colludentes imitari ea, quae maxime seria sunt; neque raro animadversum est, eorum