Haec pagina nondum emendata est
LXXIII.
Iugurtham, cum in triumpho ductus esset, desipere ac delirare coepisse.
(Var. Lect. II, 10.)

De vi doloris Venetiis, magno stipatus studiosorum hominum corona, aliquando disputabam, cumque mihi occurrisset, ut dicerem, eo dolore, quem e magnis infortuniis et calamitatibus homines caperent, mentem quoque ipsam saepe turbari, adigique ad insaniam eos, qui antea cati imprimis et sollertes fuissent, cum alios complures nominavi, quibus id contigisset, tum Numidarum regem Iugurtham. Eius autem rei testem atque auctorem laudavi Plutarchum in Mario. Postridie eius diei venit ad me unus eorum, qui sermoni illi interfuerant, homo et probus et ceteroqui non ineruditus, sed Graecarum inscius litterarum. Is cum mihi prius, sive officii caussa, sive quod ipse errore ductus ita sentiret, magnopere gratulatus esset dixissetque, me et sibi et aliis valde in eo sermone placuisse, Unum, inquit, est, quod magnam hercule mihi molestiam exhibuit. Nam cum domum reversus in bibliothecam me abdidissem, coepi ea, quae tu dixeras, mecum in animo recolere. Ac cetera quidem nihil abfuit, non sane multum, quin ita, uti tu dixeras, in iis, quos dixeras, libris scripta repererim; unum de Iugurtha reperiendi nulla potestas fuit. Et quidem ea caussa totam Marii vitam ita diligenter perlegi, ut ne littera quidem una me fugerit. Velim igitur, si commodum est, quem mihi iniecisti scrupulum, tute eximas recogitesque tecum, unde id sumpseris. Nam de Plutarcho quidem fugit te ratio. Tum ego, Facile istuc quidem, inquam, fuerit; nam et memoria nemo est hominum, qui valeat minus, et here ad dicendum non sane valde meditatus accesseram. Sed tamen quid vetat Plutarchum a me quoque inspici? Ut tibi quidem, inquit, plane satisfacias animum-