Haec pagina nondum emendata est

et suavitate orationis deteratur. Tantum apud peritos artifices in ipso singularum vocum ordine et coniunctione momenti est. Audivi a maximis viris, quique id facillime nosse poterant, Ludovicum Ariostum, nobilissimum nobilissimae domus praeconem, in duobus primis grandioris illius poematis sui versibus plus, quam credi potest, laborasse, neque sibi prius animum explere potuisse quam cum illos in omnem partem diu multumque versasset. Idem accidit et nobilissimo Etruscorum poetarum, Francisco Petrarchae, cuius ex autographo, quod habuit vir praestantissimus Petrus Bembus, facile cernitur, eum in limando secundo item poematum suorum versu saepe sudasse. Sed hoc in poetis fortasse minus mirum est, qui verba dimetiuntur omnesque lepores ac festivitates dicendi aucupantur voluptatique lectorum se vel maxime servire profitentur. Iustius id aliquis in Platone miretur, cuius post mortem repertas fuisse tabulas dicunt, in quibus principium librorum de Republica, quo nihil videtur esse simplicius, iisdem vocibus, sed alio atque alio ordine collocatis, saepius ab eo variatum viseretur. Auctor huius rei Dionysius Halicamasseus. Narrat idem et M. Fabius libro octavo Institutionum.

LXXII.
De arte simulandi et dissimulandi.
(Comment. in Tacit. Opp. T. IV. p. 62. ed. Euhnk.)

Nullum unquam principem fuisse simulandi ac dissimulandi peritiorem Tiberio, omnes summo consensu historiarum scriptores praedicant; et multi in ea sunt sententia, ut eam unam esse ex praecipuis regum ac principum laudibus putent. De quo tamen varie disputari potest. Nihil enim tam servile videtur quam mentiri; imde et eos, qui vere et aperte loquuntur, neque quidquam reticent, libere loqui dicimus. Achilles certe, qui ingenio vel maxime regio