Haec pagina nondum emendata est

De Horatio Coclite. De quorundam limandi studio. 91

auctores secutus, aliter narrat; cuius verba subiiciam e capite septimo libri septimi de Beneficiis: Illam alteram possessionem agnoscet, homo nolet habere, etsi poterit; emittetque illam vocem, guam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rempublicam tantum agri desumeretur, quantum arando uno die circuire posset. Non est, inquit, vobis eo opus cive, cui plus opus sit, guam uni civi. Haec Seneca; qui quamquam Coclitem non nominat, et eum, de quo loquitur, quod in Coclite mirum videri potest, Romanum imperatorem vocat, Coclitem tamen intelligere videtur. Sed et in veterum Galliae regum annalibus egregia facta. perexiguis olim praemiis decorata legimus, non quod minoris fieret virtus, sed quod avidiores tunc homines gloriae, minus avidi pecuniae forent, gloriamque suam contaminari ac pollui crederent, si quod aliud praemium acciperent, nisi tam leve, ut appareret, eos non id quaesiisse. Sic antiquis temporibus victores sacrorum certaminum non auro ac gemmis nitentem, sed pineam aut oleaginam coronam ferebant, quae virtutis non praemium, sed indicium esset. Nostra aetas virtutem gratis colere desiit, versaque vice exigua hodie lenonibus praemia videntur, quae olim exercituum ductoribus nimis magna visa essent.

LXXI.
.Lysiae stilus. Elegans Platonis librorum de Rep. initium.
(Var. Lect. XVIII, 8.)

In scriptoribus pectendae ac comendae orationis studiosis ea ipsa nonnunquam, quae sponte fusa omnibus viderentur, summo studio elaborata et expolita sunt. Quod ego mihi saepe in Lysia observasse videor, ut cum verbis plerumque quotidianis utatur, structura tamen et collocatio eorum nullo modo mutari queat, quin aliquid de gratia