Haec pagina nondum emendata est

Unus pro millibus. De Arimaspis. 89

nihilo. Plato enim mihi unus instar est multorum millium, Neque non illud Epicuri generosum ac magnificum est, qui ad Metrodorum scribens, et parvi tum sibi, tum illi facienda esse vulgi iudicia disserens, Satis magnum, inquit, uterque alteri theatrum sumus, Sic Cicero, dum Catoni probaretur, aliorum iudicia non extimescebat. Cato ille noster, inquit, qui mihi unus est pro centum millibus. Et alibi de Peducaeo, Tu vero, inquit, leges Sexto, eiusque iudicium mihi perscribes. εἷς ἐμοὶ μύριοι. Cum autem Graeca illa verba alicuius veterum esse constet, neque quisquam adhuc, quod sciam, cuius sint, prodiderit, non alienum putavi testari, quid de illis opiner. Suspicor igitur Democriti esse, cuius hoc dictum refertur a Seneca : Unus mihi pro populo est, et populus pro uno.

LXIX.
De Arimaspis, cur dicti sint unum tantum oculum habere. Item de populis, apud quos pueri oblongo capite nascuntur.
(Var. Lect. XII, 8.)

Homines esse quosdam in Scythia tradiderunt ex antiquis nonnulli, qui unum tantum in media fronte oculum haberent. Arimaspis nomen est, quos et Aeschylus ex eo μονῶπας vocat. Ipsum quoque Arimasporum nomen ex re illis inditum putant. Scythica enim lingua ari unum esse, maspon oculum. Sed quibus curae fuit veritatem rerum diligentius indagare, eam gentem arcu et sagittis excelluisse memorant, quas cum dirigerent alterumque, ut fit, oculum clauderent assiduique in eo studio essent, dicti sunt uno tantum oculo uti. Fortassis etiam, quod ei rei a pueris adsuefierent, alterius oculi orbe erant contractiore, versaque paulatim, ut saepe accidit, in naturam consuetudine patrum similes filii nascebantur, quaeque in patribus deformitas