viros nunquam minus otiosos esse, quam cum otiosi, nunquam minus solos, quam cum soli videntur.
Brevitas loquendi et sermonis obscuritas imperiosum quiddam habet, ideoque aptissima est minantibus utraque, mirificeque prodest ad animos eorum, quibuscum agimus, perterrefaciendos. Nam ut in tenebris magis timentur omnia, quam in luce, sic illae orationis quasi tenebrae terribiliora reddunt ea, quae proponuntur. Idque, ut opinor, secuti sunt Lacedaemonii, cum ad Philippum ita scripserunt: Lacedaemonii Philippo. Dionysius Corinthi, Multo enim fortior et, ut Lucretii verbo utar, penetralior illa brevitas fuit, quam si ita dixissent: Dionysius cum aliquando praepotens tyrannus fuerit, uti tu es, nunc tamen regno exutus privatam Corinthi vitam agit. Vide, ne, dum aliorum libertatem studes opprimere, idem tibi quoque contingat. Quae iam non deterrere, sed admonere cupientium fuisset oratio. Neque dissimile illud Dionysii ad Locrenses: Faxo cicadae apud vos humi canant, cum significaret, totam a se illorum regionem devastatum iri. Ateas quoque, Scytharum rex, hanc olim epistolam ad Byzantinos misisse fertur: Nolite vectigalibus meis detrimento esse, ne equae meae ad vos aquatum eant. Idanthuras autem, qui et ipse Scythis regio imperio praefuit, multo etiam obscurius. Nam ad Darium, qui Istrum traiecerat, litteras quidem, quibus ei minaretur, misit nullas, sed pro litteris symbolum hoc: murem, ranam, avem, sagittam, aratrum. Cumque haec in Darii castris alius aliter interpretaretur, Orontopagas, tribimus militum, censuit significari, eos om-