Haec pagina nondum emendata est

dissimilis, nisi quod latius patet; ita enim apud eum Carmenta:

 Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
   Ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet.

LXIV.
Poëtarum et apum comparatio.
(Var. Lect. VIII, 1.)

Libenter ac saepe faciunt poetae, ut se quidem apibus, studium autem suum mellificio cuidam comparent. Neque, si quis diligenter inspiciat, parum multa utrisque inter se similia reperientur. Apes in struendis operibus suis naturam tantum magistram sequuntur, artem non adhibent. Sic et poëtae natura tantum valent : arte si qui se poëtarum nomen tueri posse confidunt, eos gravissimus auctor Plato pronunciat, nihil unquam egregium ac memorabile effecturos. Itaque Pindarus eo se gloriatur adversariis suis, Bacehylide nimirum et Simonide, esse superiorem, quod ipse natura poëta sit, illi autem didicerint a magistris; in quo tantum esse vult, ut eo potissimum nomine se aquilae, illos corvorum similes esse dicat.

Apes, nisi irritentur, innocuae sunt : irritatae figunt aculeis eos a quibus laesae sunt, et acerbissimos eis dolores infligunt. Idem poëtis ingenium. Nulla, ubi non laeduntur, innocentior hominum natio : lacessiti, ita se ulciscuntur, ut interdum eos quibus offensi erant, ad mortem adegisse narrentur. Quocirca Plato in Minoe praecipit iis qui bonae famae studiosi sunt, ut diligenter caveant, ne cum poëtis inimicitias suscipiant.

Apes e variis floribus succum exprimentes, opus dul-