davit. Indignatus Dionysius compegit eum in illum carcerem quem modo nominavi. Unde tamen postea liberatus, cum iterum Dionysium audiret sua poemata recitantem, adulantibus et piaudentibus ceteris, exsurgens ipse, Mitte me, inquit, denuo in latomias: illic enim aetatem degere satius est, quam tam mala poemata audire.
Quod in vetere tragoedia Telamonis filius Teucer dixisse traditur, patriam esse cuique, ubicunque cuique esset bene, id etsi pulchre ac sapienter dictum videtur profectumque ab animo excelso et despiciente omnes acerbitates, quas homini obiicere fortuna posset, graviter tamen et vere reprehensum est ab oratore prudentissimo et acutissimo, Lysia, demonstratumque, eam sententiam hominis esse de suis tantum commodis solliciti neque ad civilem communionem apti. Non enim valde laborabit, quid patria sua fiat, quicunque eo erit animo, ut illius caritatem opportunitatibus suis metiatur. Solum ipsum, cui primum institit, et caelum ipsum, unde primum spiritum duxit, diligat oportet qui se bonum civem perhiberi vult; aut si forte, cum alibi natus esset, civitate donatus est, eam imbibat opinionem, ut, nisi civitati bene sit, ne sibi quidem putet bene esse posse. Itaque Ulixes, ut est in fabulis, cum apud Calypsonem posset in omnibus deliciis vivere, tamen illam asperam et lapidosam patriam suam anteposuit etiam immortalitati, non ita facturus, si illam, quam diximus, Teucri sententiam approbasset. Igitur dictum illud Teucri bonum quidem virum aliquando fortasse non dedeceat, bonum certe civem non decet. Est apud Ovidium sententia quaedam non valde