Praefatio.
Ad novam hanc libri utilissimi et diu in tabernis librariis firustra quaesiti editionem adomandam et, ubi opus mihi esse videretur, retractandam ut mentem appellerem, redemptoris potius impulsu quam mea ipsius voluntate et animi inclinatione adductus sum. Neque enim nescius eram, in quot quam graves reprehensiones hoc meum con- silium incursurum esset, si has Eclogas ex optimis scri- ptoribus Latinis recentioris aetatis inde a Politiano usque ad Wolfium abhinc quadraginta annos „Selectorum“ inscriptas nunc de integro in lucem emitterem, neque defuturos esse arbitrabar, qui in tanta similium librorum copia hanc operam plane supervacaneam maleque impensam esse di- cerent Nimirum prorsus singularia sunt huius libri fata. Ciun enim anno 1829. Car. Tim. Zumptius hos locos in Germanicum sermonem conversos eo consilio foras dedisset, ut gymnasiorum discipulis materiam proponeret ad Latine scribendum destinatam, inventus est nescio qui, qui potestate usus non iusta illa quidem, sed legibus permissa eundem librum Latme exscriptum ederet, cum praesertim eam faculta- tem auctor ipse obtulisset singulorum librorum, ex quibus illi loci hausti erant, fontibus parum prudenter adscriptis. Quo facto magna incensus ira Zumptius ipse editionem quintam sui operis ita retractavit, ut liber plane novus exsisteret