tissime pugnans interficitur; cuius super cadavere acre fuit certamen. Ita pugnatum est, donec advenere qui cum Ephialte erant. Tum gladiis sese defendentes, quibus gladii supererant, alii manibus dentibusque depugnantes, ad unum omnes interfecti sunt.
245.—Tales quum se praestiterint Spartani, fortissimus tamen ex his fuisse dicitur Dieneces: quem aiunt, priusquam cum Medis congrederentur, verbum bonum dixisse, quum Trachinium quendam audivisset dicentem, ‘quando barbari tela emiserint, multitudine telorum solem obscuratum iri: tantam enim esse hostium multitudinem.’ Hunc igitur, nil perterritum, sed spernentem Medorum multitudinem, respondisse aiunt, ‘fausta omina nuntiare Trachinium; quandoquidem, sole telis obscurato, in umbra pugnaturi sint.’ Haec et eiusdem generis alia dicta, Dienecem fortis animi monumenta reliquisse aiunt.
246.—Interim barbarorum naves Aphetas se contulerant; classis autem Graeca ad Artemisium erat. Duces Graeci de capessenda fuga deliberare coeperunt, metu perculsi. Quod ab illis agitari consilium ubi cognovere Euboeenses, Atheniensium duci persuaserunt Themistocli, proposita talentum triginta mercede, ea conditione, ut ibi manerent, et pugna decernerent. Et Themistocles, ut ibi manerent Graeci, hoc modo effecit. Eurybiadi, qui classi praeerat, quinque talentis oblatis, persuasit. Deinde, quum e reliquis solus Adimantus, Corinthiorum dux, obniteretur, hunc allocutus est: ‘Non tu quidem nos deseres: tibi enim ego maiora munera dabo, quam missurus tibi esset rex, si socios desereres.’ His dictis, quum in navem Adimanti tria misisset talenta, omnibus persuasit ut ibi manerent: ipse autem reliqus sibi retinuit.