Pagina:Easy Latin Stories.djvu/96

Haec pagina emendata et bis lecta est
84
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Demaratus explains the conduct of the Greeks.

239.Quibus auditis, Xerxes ad se Demaratum, transfugam ex Spartanis, vocavit, cognoscere ex eo cupiens quid esset quod facerent Spartani. Cui Demaratus, ‘Adsunt hi viri,’ inquit, ‘nobiscum pugnaturi ut impediant quominus intremus, et ad hoc se comparant. Hic enim apud illos mos est: quando periculum adituri sunt, tunc capita comunt. Si hosce, et eos qui Spartae manent, subegeris: nullus alius hominum populus est, qui adversus te, Rex, manus tollere audeat. Nunc enim cum regno et populo inter Graecos praeclarissimo tibi pugnandum est et cum viris fortissimis.’

Xerxes attempts to carry the pass.

240.Haec locutus Demaratus Xerxi non persuasit. Itaque quatuor rex intermisit dies, sperans Graecos fuga se recepturos. Quinto vero die iratus Medos adversus illos misit, dato mandato, ut vivos caperent et in conspectum suum adducerent. Ut vero in Graecos impetum fecere, multi ex iis ceciderunt: quibus alii successere: his eadem clades fuit: et manifestum erat cuilibet, maxime vero regi ipsi, multos quidem homines esse, sed paucos viros. His Persae successere quos Immortales rex vocabat. Qui consertis manibus eandem habuere sortem; nam in angustiis pugnabant ubi explicari multitudo non poterat, et hastis brevioribus quam Graecorum utebantur.

Repulse of the invaders.

241.Postquam vero nullo modo vincere Persae potuerunt, postremo hi quoque retrogressi sunt. Spartani vero praeclari facti sunt ea pugna: nam et aliis rebus ostenderunt peritos sese pugnae, et fugientes, subitoque in persequentem hostem conversi, impetum fecere. Ita innumerabilis Persarum multitudo interfecta est. Dum haec geruntur, narrant Xerxem, quum spectandi