Visa Persarum classe, hae sese fugae mandarunt. Et Troezeniam quidem navem capiunt barbari. Quo facto unum ex nautis in proram navis ductum mactant, faustum omen sibi esse rati. Erat autem mactato huic nomen Leo. Aeginensis vero navis metum quendam incussit barbaris. Pugnabat enim in ea Pytheas quidam, qui fortissimum virum illo die se praestitit: is, capta navi sua, fortiter pugnans restitit, donec totus veluti in frusta erat concisus. Quem Persae, quum cadens non esset mortuus, sed spiraret adhuc, propter virtutem in vita servare statim conantes, vulnera viri curaverunt: eundemque, ad castra sua reversi, universo exercitui summa cum admiratione ostenderunt, et benigne eo usi sunt. Ita igitur duae ex illis navibus captae sunt: tertia vero triremis ad terram impacta est: et hac navi potiti sunt barbari; sed viri effugerunt, nam egressi in terram Athenas redierunt.
237.—Postero die, ubi illuxit, quum serenum caelum fuisset, subito effervescente mari ingens coorta est procella. Hac calamitate barbarorum naves aiunt periisse non minus quadringentas. Tres enim continuos dies tempestas furebat: quarto die desiit. Qua clade cognita, valde gavisi sunt Graeci; vota et vinum Neptuno Servatori obtulerunt.
238.—Dum haec geruntur, Graeci Persas exspectabant ad Thermopylas. Erant Spartani trecenti, et socii ad quadringentos. His praeerat Leonidas rex Spartanorum. Interim Xerxes speculatorem misit, qui et numerum eorum, et quid facerent, exploraret. Ubi ad murum accessit, nonnullos e Graecis vidit: quorum alii gymnasticis exercitationibus se delectabant, alii comam pectebant. Reversus, Xerxi cuncta quae viderat renuntiavit.