numeram populus quisque contulerit, accurate dicere nescio: neque enim ab ullo homine hoc memoratur. Numerus autem repertus est hoc modo. In unum locum congregarunt decem hominum millia, hisque (quam artissime fieri potuit) constipatis, circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his decem millibus, murum in circulo aedificarunt ea altitudine, ut umbilicum tangeret hominis. Quo facto, alios intra murum introire iusserunt, donec omnium numerum hoc modo reperissent.
231.—Selectis decem millibus Persarum praefuit Hydarnes. Vocabantur autem hi Persae Immortales, hac de caussa: quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus, alius in eius locum vir deligebatur, ut semper essent decem millia nec plures nec pauciores. Praecipuo autem inter omnes cultu eminebant, et fortissimi erant. His, seorsim a ceteris militibus, cameli et iumenta commeatus vehebant.
232.—Erant porro homines nomades, Sagartii nominati. Hi armis non utuntur, pugionibus exceptis. Utuntur vero funibus: quibus confisi in bellum proficiscuntur. Est autem pugnae genus horum hominum huius modi: quando cum hostibus congrediuntur, proiiciunt funes, quorum in fine sunt laquei. Quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad se trahit eques: et ille laqueo implicatus interficitur.
233.—Tum Xerxes in Graeciam profectus est. Quum audivissent Athenienses appropinquare Persas, legatos miserunt Delphos ad oraculum consulendum. His responsum est: ‘Divinam Salamina multis exitio futuram: sed murum ligneum saluti fore.’