Pagina:Easy Latin Stories.djvu/92

Haec pagina emendata et bis lecta est
80
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

sole, ex aurea phiala vinum Xerxes fudit in mare, et ad solem conversus precatus est, ‘ne quis sibi accideret casus, qui ipsum cogeret a subigenda Europa desistere, prius quam ad extremos terminos pervenisset.’ Peractis precibus, phialam in Hellespontum proiecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacem vocant. Illud autem certo dicere non possum, utrum in solis honorem illa in mare proiecerit, an mari obtulerit, poenitentia adductus, quod Hellespontum flagellis caedi iusserat. His rebus peractis Hellespontum copiae traiecerunt.

The order of the march.

228.Per alterum quidem e pontibus, pedester transibat exercitus et equitatus omnis: per alterum vero, iumenta cum impedimentis, et famulorum turba. Praecedebant decem millia Persarum, coronati omnes: quos sequebatur mixtus ex variis populis exercitus. Hi prime die. Postridie, primum equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant: etiam hi coronati: deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes. Deinde reliquus exercitus. Narrant autem nonnulli auctores, postremum omnium transiisse regem.

A miraculous birth.

229.Transvectis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens oblatum est prodigium, cuius rationem nullam Xerxes habuit, quamvis facilis fuisset eius interpretatio: equa enim leporem peperit. Facile autem illud erat in hunc modum interpretari; ‘Xerxem ingenti quidem fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Graeciam, sed cum propriae vitae periculo eundem in locum rediturum.’

A new way of counting.

230.Quum ad Dorisci planitiem pervenisset exercitus, Xerxi placuit reperire quot sibi essent milites. Quemnam militum