Pagina:Easy Latin Stories.djvu/91

Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
79
THE THIRD INVASION OF GREECE.

sponderunt Magi, ‘Deum Graecis significare urbium excidium: solem enim Graecis futura significare, Persis autem lunam.’ Quibus auditis gavisus Xerxes, educere copias incepit.

Xerxes complies with a request.

225.Tum Pythius quidam, prodigium veritus, oravit Xerxem ut unum e quinque filiis, qui in exercitu essent, sibi relinqueret. Cui vehementer iratus respondit rex: ‘O homo nequam! quum ego filios meos et fratres mecum ducam, tu ausus es tui filii facere mentionem! Equidem filium tuum tibi dabo!’ Hoc dato responso, imperavit ut maximus natu e filiis Pythii discinderetur medius, discissique corporis dimidium ad dextram viae, dimidium ad sinistram disponeretur, utque illa via transiret exercitus.

The review of the forces.

226.Abydi vero Xerxes universum exercitum oculis lustrare voluit. Et de industria ibi in tumulo praeparata ei erat sedes sublimis ex candido marmore facta: quam Abydeni regis mandato prius fecerant. Ibi igitur sedens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum contemplatur, invasit eum cupido certaminis navalis spectandi. Quod ubi ei editum est spectaculum, in quo vicere Phoenices, gavisus est et certamine et exercitu. Conspiciens autem Hellespontum navibus suis coopertum, et oram omnem hominibus repletam, beatum se Xerxes esse dixit: haud vero multo post lacrimas fudit; dicebat enim, ‘reputare se quam brevis esset hominis vita; quum eorum, tot numero hominum, nullus in centesimum annum superfuturus esset.’

The crossing of the Hellespont.

227.Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem exspectabant, cupientes orientem videre, et odores omni genere in pontibus urentes, et myrtis viam sternentes. Oriente