Pagina:Easy Latin Stories.djvu/90

Haec pagina emendata et bis lecta est
78
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

bus, ingens procella coorta est, quae rescidit omnia atque dissolvit.

The scourging of the waves.

222.Quod ubi Xerxes cognovit, gravissime ferens, trecenta verbera flagellis infligi iussit Hellesponto, et compedes in pelagus proiici: narrant etiam, praeter haec eum homines misisse, qui stigmata inurerent Hellesponto. Imperavit certe, ut flagellis caedentes barbara haec et insana pronuntiarent verba: ‘O amara aqua, dominus tibi hanc poenam infligit, quod illum iniuria affecisti, nihil mali ab ipso passa. Et traiiciet te rex, sive volueris, sive nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, nam es dolosum salsumque flumen.’ Simul vero et mari has poenas infligi iussit, simulque capita amputari eorum, qui ponti fuerant praefecti.

The new bridges.

223.Pontes autem deinde iunxerunt alii architecti, et hoc quidem modo iunxerunt. Collectas naves numero ad sexcentas septuaginta quatuor statuerunt. Inter has tribus in locis transitum reliquerunt, ut in Pontum intrare possent mercatores, et inde reverti. Tignis deinde per naves dispositis ingesserunt sarmenta, et sarmentis terram: denique utrumque latus pontis septo munierunt, ne iumenta et equi conspecto mari consternarentur.

An eclipse of the sun.

224.Postquam Xerxi renuntiatum est pontem et fossam parata esse, statim proficisci constituit. Iamque in eo erat ut iter ingrederetur, quum sol sua sede relicta evanuit; nullis nubibus obductum caelum, sed quam maxime serenum erat, et medio die nox exstitit. Quod ubi conspexerat Xerxes, curae ei haec res fuit, quaesivitque ex Magis quid significaret id prodigium. Re-