Pagina:Easy Latin Stories.djvu/89

Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
77
THE THIRD INVASION OF GREECE.

hunc, a matre alteri praelatum, natu esse maiorem. Et hos ipsos fratres per omne vitae tempus discordes inter se fuisse narrant.

XX.THE THIRD INVASION OF GREECE.
The cutting of the canal across Mount Athos.

219.Xerxes iterum in Graeciam expeditionem facere constituit. Itaque magno exercitu in Asia conscripto, ad Hellespontum manebat donec omnia parata essent ut in Graeciam iter facere sine periculo posset. Ac primum quidem, quoniam ii, qui circa Athon sunt circumvecti, calamitatem saepe acceperant, fossam fieri iussit trans isthmum, qui ad imum montem situs est. Videtur autem mihi magnificentiae caussa fodi hanc fossam iussisse Xerxes, cupiens et potestatem suam ostentare, et monumentum relinquere sui.

The cables for the bridge, and the commissariat.

220.Haec dum ita facienda curat, simul etiam parari funes iungendis in Hellesponto pontibus iussit, partim ex papyro, partim ex lino: quam curam Phoenicibus et Aegyptiis mandavit. Deinde ne fame periret aut exercitus aut iumenta in Graeciam ducenda, comportari commeatus iussit; et optima sciscitatus loca, ubicunque locum maxime idoneum reperit, ibi iussit deponi, dato mandato ut undique ex Asia onerariis navibus alii alio deveherent.

The bridges destroyed by a storm.

221.Interim ii quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte iungerent ex Asia in Europam pertinente, confecerant opus. Duos autem pontes struxerunt; alterum Phoenices, rudentibus ex lino confectis; alterum Aegyptii, ex papyro. Sunt autem septem stadia ex Abydo ad oram oppositam. At iunctis ponti-