Pagina:Easy Latin Stories.djvu/87

Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
75
EXPEDITION OF CLEOMENES.

exisse mihi id vaticinium.’ Post haec, maiore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille fortissimis ad Iunonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem sacrificare vellet, vetuit sum sacerdos dicens, nefas esse peregrinum sacra ibi facere. At Cleomenes, iussis hilotis abductum ab ara sacerdotem verberare, ipse sacra fecit; quo facto Spartam rediit.

Trial and defence of Cleomenes.

214.Spartae vero inimici eum apud ephoros reum egerunt: aiebant enim, ‘pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facillime potuisset.’ At ille respondit, ‘postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum sibi exisse vaticinium dei: quare non tentandam urbem putavisse, priusquam sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam Deus esset, an impedimento futurus. Litanti autem sibi in Iunonis aede, ex simulacri pectore effulsisse flammam: itaque intellexisse se, Argos capi non posse: nam, si ex capite simulacri effulsisset flamma, capturum se urbem fuisse: quum vero e pectore effulsisset, effecta esse omnia quae Deus fieri voluisset.’ Itaque criminis absolutus est.

Madness and suicide of Cleomenes.

215.Postea furor eum invasit: nam quoties Spartanus obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem infligebat. Quae quum faceret, et alienata mente esset, vinxerunt eum propinqui, et ligno alligaverunt. At ille, ita vinctus, ubi vidit unum custodem, egressis ceteris, solum relictum, cultrum postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est homini quae deinde illi facturus esset; donec minis territus cultrum dedit. Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere se ipse laceravit. Postremo, ubi ad ventrem perventum est, hunc etiam dissecuit, donec animam efflavit.