Pagina:Easy Latin Stories.djvu/86

Haec pagina emendata et bis lecta est
74
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Turning the tables.

211.Proinde consilium ceperunt utendi hostium praecone: idque ita exsecuti sunt, ut, quoties Spartanus praeco signum aliquod dedisset, Argivi etiam id ipsum facerent. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quod ipsius praeco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset praeco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. Quod fecerunt Lacedaemonii. Nam, dum Argivi ex praeconis imperio prandium capiebant, subito illos adorti, magnum numerum interfecerunt, alios multos, qui in Argi lucum confugerant, circumsedentes ibi custodiverunt.

Broken faith.

212.Deinde hoc fecit Cleomenes. Quum e transfugis quibusdam cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro luco inclusi essent, misso praecone nominatim vocavit singulos, affirmans, ‘se pretium redemptionis illorum accepturum.’ Statutum autem apud Peloponnesios est pretium redemptionis, binae minae pro singulis captivis pendendae. Itaque quinquaginta fere Argivorum vocatos interfecit Cleomenes; quod reliquis, qui in luco erant, ignotum erat: quum enim magnus esset lucus, qui intus erant, non videbant quid faceret. Postremo vero unus illorum conscensa arbore vidit quid gereretur; atque exinde non amplius egrediebantur vocati.

Sacrilege.

213.Tum vero Cleomenes hilotas omnes iussit materiem circa lucum congerere: quo facto lucum incendit. Iamque dum ardebat lucus, ex transfuga quaesivit, ‘cui deo sacer lucus esset.’ Qui ubi respondit, ‘Argi lucum esse;’ hoc audito Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: ‘O fatidice Apollo, magnopere me decepisti, quum me Argos capturum diceres. Suspicor enim