Pagina:Easy Latin Stories.djvu/84

Haec pagina emendata et bis lecta est
72
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

ministra aedis Dearum Inferarum esset. Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium ei dedisse, ut, ‘si magni faceret capere Paron, exsequeretur quicquid ipsa illi esset indicatura.’ Deinde, auditis mulieris huius praeceptis, Miltiadem in tumulum, qui ante urbem esset, se contulisse, et murum aedi Cereris circumductum traiecisse, quum fores aperire non potuisset: tum ad ipsam deae aedem accessisse. Quum vero iam ad fores esset, subito horrore correptum, per eandem viam, qua venisset, rediisse, et desilientem de muro femur luxasse.

The voice of Apollo.

207.Itaque Miltiades retro navigavit, neque opes afferens Atheniensibus, nec subacta Paro. Parii autem, obsidione liberati, quum intellexissent Dearum ministram Miltiadi indicasse quid faciendum esset, poenam huius rei caussa sumere voluerunt. Legates igitur Delphos miserunt, qui oraculum consulerent, ‘num ultimo supplicio afficerent Dearum ministram, quae hostibus viam indicasset ut patriam caperent: et sacra, quae viris monstrari nefas esset, Miltiadi aperuisset.’ At negavit Pythia, dicens, ‘non Timo ipsam huius rei caussam esse; sed quum in fatis esset ut vita male fungeretur Miltiades, hanc ei a diis missam esse, ducem malorum.’ Haec quidem Pythia Pariis respondit.

Disgrace and death of Miltiades.

208.Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omnes Athenienses accusabant, tum prae ceteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum capitis reum egit apud populum, ut qui dolo malo Athenienses decepisset. Quam ad accusationem Miltiades ipse, quamvis praesens esset, non respondit: nec enim poterat, femore iam putrescente. Sed dum ille lectulo impositus in medio iacebat, caussam pro eo dixere amici, pugnae Marathoniae multam