Pagina:Easy Latin Stories.djvu/73

Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
61
THE CAMPAIGN IN CYPRUS.

fuerat defectionis. Diu restiterunt socii, sed a Persis circumventi tandem fusi fugatique sunt. Magna praeda, magno captivorum numero potiti sunt Persae.

A strange portent.

178.Onesili caput Amathusii, quos ipse obsederat, abscissum Amathunta portarunt, et super oppidi portam suspenderunt. Narrant, postquam cavum caput ita suspensum fuerit, apium examen, in illud sese insinuans, favis replevisse. Quod quum accidisset, oraculum consulentibus Amathusiis, ‘quid facerent?’ datur responsum, ‘auferrent caput humarentque; Onesilo vero, ut heroi, annua sacra facerent. Id si fecissent, melius cum ipsis actum iri.’ Hoc fecerunt Amathusii ad meam usque aetatem.

The true author of the revolt.

179.Aristagoras, dum oppidum quoddam obsidet, interficitur. Histiaeus vero Mileti tyrannus, qui seditionis auctor fuerat, a Dario dimissus Susis, Sardes profectus erat. Quo ubi advenit, interrogavit eum Artaphernes, Sardium praeses, ‘quanam re inductos Ionas a rege defecissse putaret.’ Id quum se ignorare diceret, mentiri eum videns Artaphernes ait: ‘Ita tibi, Histiaee, haec res se habet: calceum hunc tu confecisti, quem induit Aristagoras.’ Hoc quum dixisset Artaphernes, veritus Histiaeus ne interficeretur, in fugam se recipit. Tum Miletum adit. At Milesii, lubenter Aristagora liberati, eum recipere nolebant. Itaque quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset, repulsus est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus est. Inde Byzantium navigavit, ibique omnes naves, quae praeteribant, capiebat, exceptis eorum navigiis qui se paratos esse Histiaeo parere profiterentur. Mox captus est ab Artapherne, qui corpus suspendit e cruce, caput autem sale conditum, Susa ad Darium