Pagina:Easy Latin Stories.djvu/72

Haec pagina emendata et bis lecta est
60
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

‘Artybii equum audio erectum stare, et pedibus atque ore pugnare contra adversarium. Tu igitur ocius delibera tecum, mihique ede, utrum observare et ferire velis equum, an ipsum Artybium?’ Ad haec famulus respondit: ‘Paratus equidem sum, rex, et utrumque facere, et alterutrum, et omnino quidquid tu iusseris: dicam tamen id quod tuis rebus commodissimum mihi videtur. Regem ducemque aio oportere cum rege et duce congredi: nam si tu virum ducem interfeceris, magnum hoc tibi erit: sive, quod dii prohibeant, te ille; ab digno etiam homine occidi, minor calamitas est. Nos vero famulos aio oportere cum famulis congredi, et cum equo; cuius tu artes ne timueris: ego enim tibi polliceor, adversus nullum hominem porro illum se erecturum.’

The battle.

176.Haec postquam armiger dixit, mox deinde commissa pugna est, et terra, et mari. Et navibus quidem Iones, acriter illo die pugnantes, superaverunt Phoenices: et inter Ionas, Samiorum prae ceteris virtus eminuit. Pedestres vero ubi congressae sunt copiae, magno impetu invicem irruentes pugnarunt. Ab imperatoribus autem utrinque haec gesta sunt. Ubi Artybius, equo quem dixi vectus, adversus Onesilum impetum fecit, Onesilus, quemadmodum ei cum armigero convenerat, ferit ipsum irruentem Artybium: quumque equus scuto Onesili pedes iniiceret, Car falce feriens pedes praecidit equi. Ita Artybius dux Persarum, una cum equo, ibidem cecidit.

The insurgents are betrayed and defeated.

177.Dum vero ceteri etiam acie pugnant, deserit Cyprios Stenosor, unus e ducibus cum non exigua militum manu, quos secum habebat. Postquam Stenosor deseruit socios, protinus Salaminiorum quoque essedarii idem fecerunt. Quo facto superiores Cypriis Persae evaserunt. Quorum exercitu in fugam verso, occiderunt et alii multi, et ipse Onesilus, qui Cypriis auctor