Pagina:Easy Latin Stories.djvu/66

Haec pagina emendata et bis lecta est
54
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Amasis Aegypti rex ominatus erat. Oroetes autem haud multo post a Dario, rege Persarum, capitis condemnatus est. Tali igitur modo Oroeten persecutae sunt dirae Polycratis Samii ultrices.

VII.DARIUS AND DEMOCEDES.
Darius meets with an accident.

161.Quum Oroetae res familiaris Susa esset transportata, accidit ut Dario regi, inter venandum ex equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus est, nam astragalus ex articulis exierat. Itaque medicis Aegyptiis, quos praestantissimos in arte medicorum putabat, usus est. At illi, torquentes pedem vimque magnam afferentes, malum auxerunt.

The captive surgeon.

162.Quum igitur totos septem dies septemque noctes insomnes egisset; octavo die graviter laboranti Dario nuntiat quispiam, se olim Sardibus Democedis artem forte audivisse laudari: rexque imperavit, ut ad se quam primum adduceretur. Qui ubi inter Oroetae mancipia repertus est, producitur in medium, compedes trahens, et laceros pannos indutus.

He cures the king.

163.In medio stantem interrogavit rex num arte medica calleret; at ille negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla spes reliqua foret in Graeciam redeundi. Darius vero intelligens dissimulare hominem, et gnarum esse artis, flagella et stimulos in medium proferri iussit. Tum ille professus ait, accurate quidem se artem non doctum esse, sed aliquantulam eius notitiam habere ex ami-