Pagina:Easy Latin Stories.djvu/62

Haec pagina emendata et bis lecta est
50
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

illis pollicerentur, si pontem relinquere vellent. Solverent pontem et domum abirent. Ita interfectum iri Persas, libertatem autem Ionibus datum iri.’ Haec quum se facturos Iones polliciti essent, Scythae abierunt: rebantur enim Iones promissa servaturos esse.

The retreat of the Persians.

150.Interim Darius constituit ad pontem cum exercitu proficisci: videbat enim Scythas invictos esse. At, quum maior pars Persici exercitus pedestris esset, Scythicus autem exercitus esset equester, Scythae multo prius quam Persae ad pontem pervenerunt. Itaque Ionibus, qui in navibus erant, haec dixere: ‘Nunc quidem solvite pontem, et ocius abite, recuperata libertate. Fugientes Persas exercitus noster sequitur.’

Deliberations of the Ionians.

151.Itaque de his deliberarunt Iones. Et Miltiadis quidem Atheniensis, haec erat sententia: ‘Parerent Scythis, et Ioniam liberarent.’ Contra vero suadebat Histiaeus Milesius ut manerent. Huius vicit sententia. Itaque pontis parte, quae Scytharum ripam spectabat, ad teli iactum soluta, ut aliquid facere viderentur, et ne Scythae tentarent vim afferre, ita Histiaeus Scythas allocutus est: ‘Viri Scythae, faciemus quae vultis. Pons solutus est. Nunc Persas interficere potestis.’ Tum Scythae decepti reversi sunt, ut Persas adorirentur.

Darius and his army escape.

152.Interim advenit Persicus exercitus; sed quum pontem solutum vidissent, magnopere timebant ne ab Ionibus desererentur. Erat tunc apud Darium vir Aegyptius, omnium hominum maxima voce praeditus. Hunc Darius iussit, in ripa stantem, vocare Histiaeum Milesium. Quod ubi fecit, Histiaeus statim, navibus omnibus ad traiiciendum exercitum paratis, pontem iunxit. Ita Persae e Scytharum manibus effugerunt.