Pagina:Easy Latin Stories.djvu/61

Haec pagina emendata et bis lecta est
[part iv.]
49
THE FIRST INVASION Of EUROPE.

autem Persas, si sapientes essent, posse cognoscere, quidnam ista dona significarent.’

Interpretations of the meaning of the gifts.

146.Darius quidem putabat, ‘Scythas sese et terram et aquam tradere: quod mus in terra viveret, rana in aquis, avis autem similis esset equo: denique tela tradere, tanquam suam fortitudinem.’ Gobrias autem, unus e septemviris qui Magos oppresserant, putabat dona haec significare: ‘Nisi aves facti Persae evolarent, aut in mures conversi terram subirent, aut ut ranae in paludes insilirent, sagittis interfectum iri.’

The Scythian tactics.

147.Scythae vero, audito servitutis nomine, iram non tenuere. Nuntios miserunt ad Istrum, quibus imperaverunt ut in colloquium venirent Ionibus, qui pontem custodirent. Constituerunt autem de improviso impetum in Persas facere, quum cibum caperent. Equitatus quidem semper in fugam vertebat equitatum Persarum: tum recedebant Scythae, peditatum metuentes. Similes vero impetus noctu Scythae faciebant.

The allies of the Persians.

148.Erat tunc Persis utilis, Scythis vero iniqua, res dictu admodum mira: nempe vox asinorum, et mulorum species. Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra. Itaque vox asinorum et mulorum species territabat Scytharum equitatum. Constat autem, quum in Persas impetum facerent, equos audientes asinorum vocem, et mulos videntes, saepe in fugam sese recepisse.

The Scythians tamper with the Ionian Greeks.

149.Dum haec geruntur, nuntii Scytharum ad Istrum perveniunt, et custodibus pontis ita dixerunt: ‘Venire se, ut libertatem

D