Pagina:Easy Latin Stories.djvu/55

Haec pagina emendata et bis lecta est
part iii.]
43
THE FAMILY OF THE ALCMAEONIDAE.

Wanted, a husband.

132.Deinde vero, sequente aetate, eandem familiam Clisthenes, Sicyonis tyrrannus, ita praeclaram fecit, ut multo etiam splendidior inter Graecos fieret, quam antea fuerat. Clisthenes autem, quum esset ei filia nomine Agariste, in matrimonium hanc dare decreverat iuveni, quemcunque reperisset Graecorum omnium praestantissimum. Quumque essent ludi Olympici, in quibus curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nuntiari per praeconem iusserat; ‘quisquis Graecorum dignum sese iudicat qui gener fiat Clisthenis, is ad sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyonem adeat: exacto enim anno ab illo sexagesimo die, ratas filiae nuptias habebit Clisthenes.’ Tunc igitur convenere proci, quotquot e Graecia vel sua vel patriae praestantia superbiebant: hisque Clisthenes et curriculum et palaestram, quibus inter se certarent, parata habebat.

Trial of the applicants.

133.Maximus igitur numerus procorum convenit, et in his Megacles, Alcmaeonis filius qui apud Croesum fuerat, et Hippoclides, divitiis et corporis forma praeclarus inter Athenienses. Qui quum ad diem dictum convenissent, Clisthenes primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cuiusque, deinde per anni spatium eos retinens, pertentavit fortitudinem, et animi impetum, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congressus, modo cum universis; et, qui ex illis iuniores erant, hos in gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Placuerunt ei autem fere prae ceteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur Hippoclides.

An unfortunate dance.

134.Die dicto, Clisthenes mactatis centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis epulis excepit. Peracta coena, proci