celerrimae sunt. Camelus in posterioribus cruribus quatuor habet femora et quatuor genua. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ut colligant aurum proficiscuntur Indi. Colligunt autem aurum ea diei hora, qua ferventissimi sunt aestus: fervente enim aestu sub terra conduntur formicae. Postquam ad locum Indi pervenerunt, saccis quos secum attulere arena completis, et in camelos mares impositis, sese recipiunt quam celerrime possunt. Protinus enim formicae, odore, ut aiunt Persae, illos sentientes, persequuntur. Velocitate autem haec bestia alias omnes ita superat ut nisi, dum congregantur formicae, viam interim Indi praeciperent, nullus eorum salvus evasurus esset. Maiorem igitur auri partem hac ratione, ut quidem Persae narrant, nanciscuntur Indi; aliud rarius est aurum quod ex metallis effoditur.
125.—In Libya habitant homines, quibus nomen est Garamantibus. Horum in terra nascuntur boves qui retro gradientes pasci dicuntur. Hoc autem faciunt, quod cornua habent in anterius curvata; qua de caussa retro gradientes pascuntur: nam progredientes pasci non possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram impinguntur. Ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et corii crassitudine, duritieque.
126.—Iidem Garamantes quadrigis venantur Troglodytas Aethiopas. Troglodytae autem vocantur, quod in antris vivunt; troglus autem dicitur antrum. Sunt enim hi Troglodytae pedibus pernicissimi omnium hominum, de quibus unquam audivimus. Vescuntur autem Troglodytae serpentibus atque lacertis, et eius modi reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili, sed strident veluti noctuae.