Pagina:Easy Latin Stories.djvu/46

Haec pagina emendata et bis lecta est
34
[part iii.
EASY LATIN STORIES.

He obtains his reward.

109.Introducit ianitor Sylosontem, stantemque in medio interrogant interpretes: ‘Quis est? quove facto bene de rege meruisti?’ Exponit igitur rem omnem ad pallium pertinentem. Tum rex ait, ‘O liberalissime hominum, tune ergo ille es, qui mihi, quum nullam potestatem haberem, pallium dedisti? Itaque tibi ingens auri argentique pondus reddo, ne te doni poeniteat.’ Ad haec Syloson: ‘Ne mihi aurum neu argentum dederis. Sed patriam meam Samum mihi redde: quam nunc, postquam frater meus Polycrates ab Oroete interfectos est, servus noster tenet. Hanc mihi da, a caedibus et servitute liberatam.’ His auditis, Darius exercitum misit, ducemque Otanen, ut omnia faceret quae Syloson oraverat.

II.THE STORY OF ZOPYRUS.
Revolt of the Babylonians.

110.Postquam classis Samum erat profecta, Babylonii a Persis defecerunt, rebus omnibus bene praeparatis. Nam quo tempore Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, ut tolerarent obsidionem, sese praeparaverant. In quaque domo, omnes mulieres suffocaverunt, exceptis matribus, et una uxore, quamcunque quisque vir eximi voluerat: unam autem, quam dixi, eximebat quisque quae panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne frumentum consumerent.

The townsmen deride the besiegers.

111.His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis, adversus eos profectus est; admotoque exercitu, urbem obsedit. At obsidionem parvi faciebant Babylonii; nam in propugnacula