Pagina:Easy Latin Stories.djvu/44

Haec pagina emendata et bis lecta est
32
[part ii.
EASY LATIN STORIES.

invicem ego dona haecce tribuo: in meorum hospitum numero te repono: do tibi etiam magnum auri pondus. Perge vero retinere quae acquisivisti, ac semper talem te virum praesta. Haec facientem, neque nunc, nec in posterum te poenitebit.’

VI.A BALD PEOPLE.

105.Radices altorum montium habitant homines, qui calvi sunt omnes, mares pariter atque feminae, et simo naso. Vestem gestant Scythicam, ceterum arborum fructu vitam sustentant. Ponticum nomen arboris est, qua aluntur; fico admodum similis est. Fructum autem fert fabae similem, nucleum intus habentem. Maturos fructus pannis custodiunt, et, qui ab iis defluit niger et crassus, liquorem et lingunt, et lacte mixtum bibunt. Ex faece massas conficiunt, quibus vescuntur. Pecoram non magna illis copia est. Quilibet paterfamilias sub arbore habitat. Hieme quidem arborem tegunt tegmine e lana facto. His hominibus nemo iniuriam infert: sacri enim habentur; nec arma ulla bellica habent; iidem et finitimorum controversias dirimunt. His nomen est Argipaeis.

VII— THE FIRST WOODEN LEG.

106.Erat olim Hegesistratus quidam, quem Spartani in vincula coniecerant. Ille vero, hac calamitate circumventus, non modo capitis imminente poena, sed ante mortem etiam multos exspectans dolores, facinus commisit dictu incredibile. Ferreum forte instrumentum nactus, partem pedis sibi abscidit. Quo facto, perfosso pariete e carcere effugit, noctu iter faciens, interdiu vero inter fruticeta latens. Audacia hominis stupefacti sunt Spartani, qui videbant abscissum pedem humi iacentem, hominem autem reperire non poterant. Ille vero, sanato vulnere, ligneum pedem sibi ascivit.