Pagina:Easy Latin Stories.djvu/37

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
25
THE BATTLE OF THE WHIPS.

XVII.THE BATTLE OF THE WHIPS.

86.Olim servi contra Scythas seditione facta, aciem commisere. Diu pugnatum est. Tandem unus e Scythis talia dixit: ‘Quid tandem facimus, Scythae? Cum servis nostris pugnantes interficimur ipsi: his etiam interfectis, pauciores deinde habebimus. Itaque omissis hastis et sagittis, capiamus flagella, et in servos impetum faciamus: putant enim se nobis aequales et similes; sumptis vero flagellis, servitutem recordabuntur.’ His dictis paruerunt Scythae: servi autem flagella videntes, in fugam se recepere.

XVIII— THE MAGIC RING.

87.Gyges olim quidam, hiante terra post magnos quosdam imbres, descendit in illum hiatum, aeneumque equum conspexit. Huius in lateribus fores erant: his apertis, hominis mortui vidit corpus mira magnitudine, annulum aureum in digito habentis. Annulum ipse induit (erat autem servus regis), tum in concilium se servorum recepit. Ibi palam eius annuli in manum convertens, a nullo videbatur; ipse autem omnia videbat: idem annulum in locum restituit, tum rursus videbatur. Itaque, hac occasione annuli usus, regem dominum interfecit, et inimicos sustulit: nec in his facinoribus eum quisquam videre potuit. Sic annuli ope rex Lydiae factus est.

XIX.TIT FOR TAT.

88.Scipio Nasica Ennio poeta amicissimo utebatur. Olim ad eum venit, et ad portam de eo quaesivit: ministra autem inquit: ‘Ennius domi non est.’ Videbat autem Ennium Nasica: nihil tamen dixit, sed domum reversus est. Paucis post diebus