Pagina:Easy Latin Stories.djvu/36

Haec pagina emendata et bis lecta est
24
[part i.
EASY LATIN STORIES.

The islanders of the Araxes.

83.In flumine Araxe sunt insulae multae. In his habitantes homines aestate radicibus vescuntur cuiusque generis: fructus autem arborum servant, iisque per hiemem vescuntur. Fructus nonnullos in ignem coniiciunt; horum odore ebrii fiunt, ut Graeci vino: maiore vero copia fructuum incensa, magis ebrii fiunt: denique ad saltandum surgunt et ad canendum. His talis est vitae ratio.

The fate of Cyrus.

84.Erat eo tempore Massagetarum imperium penes mulierem; hanc mortuus rex viduam reliquerat. Tomyris reginae nomen fuit. Hanc Cyrus missis legatis voluit sibi despondere, cupiens in matrimonio habere. Tomyris autem Cyrum sprevit. Post haec Cyrus, exercitu ad Araxem ducto, aperto bello Massagetas adortus est. Multos interfecere et cepere Persae: quum alios, tum reginae filium. Hic autem se ipse interemit. Sed Tomyris, collectis copiis, pugna cum Persis conflixit. Diu pugnatum est: tandem superiores Massagetae evasere. Inter alios et ipse Cyrus periit. Tum Tomyris Cyri caput in vase cruore repleto suspendit; mortuo his verbis irridens ait: ‘Tu me vivam, tuique victricem, perdidisti: filium enim meum interfecisti: te vero ego cruore satiabo.’

XVI.SPARTAN BREVITY.

85.Samii olim, a Polycrate expulsi, Spartam venerunt. Introducti apud Ephoros multa fecerunt verba, opem orantes. At illi responderunt: ‘Priora verba obliti sumus, posteriora non intelligimus.’ Post haec iterum introducti, saccum ferentes nihil aliud dixerunt, nisi haec verba: ‘Saccus frumento eget.’ His Spartani responderunt: ‘Nunc intelligimus: opem vobis praestabimus.’