75.—Rhampsinitus, Aegyptiorum rex, dicitur vivus sub terram descendisse, et apud Inferos cum Cerere aleam lusisse, et partim victor evasisse, partim etiam ab illa victus fuisse: denique iterum inde reversus, munus ab eadem retulisse pallium aureum. Propter hoc Rhampsiniti iter ad Inferos, epulas agunt Aegyptii. Unus e sacerdotibus pallium induit, eodem die ab illis confectum: huic reliqui pileo tegunt oculos, eumque in viam ducunt ad Cereris templum ferentem: tum ipsi retro discedunt. Tum sacerdos, a duobus lupis ad templum Cereris, rursusque in eundem locum duci dicitur.
76.—Primis omnium Aegyptiis anima hominis immortalis esse visa est. De anima autem haec dicunt: intereunte corpore in aliud animal anima intrat: circuitu per omnia terrestria animalia et marina et volucria absoluto, tum rursus in hominis corpus redit: circuitus autem ille tribus annorum millibus absolvitur. Hac vero sententia nonnulli e Graecorum philosophis postea usi sunt.
77.—Cyaxari, Medorum regi, successit filius Astyages. Hic Mandanen filiam, ob somnium sibi oblatum, homini Persae, nomine Cambysi, in matrimonium dedit. Mandane postea filium peperit. Hunc puerum, alio somnio exterritus, Astyages Harpago cuidam tradidit necandum. Harpagus autem puerum servo tradidit exponendum in montibus: sed ille suum puerum mortuum exposuit, Cyrumque pro suo educavit. Postea vero Cyrus