Pagina:Easy Latin Stories.djvu/31

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
19
SPARTAN MEALS

XII.SPARTAN MEALS.

68.Spartani in publico loco coenabant. Singulis mensis plures homines utebantur. Singulis mensibus, frumentum, vinum, fructus, lac, quisque afferebat. Diu in publico coenare coacti sunt. Olim rex ipse Agis, bene gesto bello reversus, cum uxore domi coenare voluit. Ne tum quidem hoc passi sunt Ephori. Ob hanc caussam iratus rex sacra post victoriam solita facere noluit; itaque pecunia eum multaverunt.

XIII.THE OLDEST NATION.

69.Psammetichus, Aegypti imperio potitus antiquissimam mundi gentem reperire voluit; tali igitur artificio usus est. Duos pueros nuperrime natos servo tradidit, eique dixit: ‘Ne coram his vocem ullam edideris, lac modo praebe.’ Haec per duos continuos annos fecit servus. Tandem portam aperienti pueri ‘becos’ clamabant. Hoc servus primum audiens, celavit: sed saepius idem verbum dictitantibus pueris, regi nuntiavit, eiusque mandato in conspectum adduxit. Panis autem Phrygio sermone becos dicitur. Itaque Phryges omnium populorum antiquissimi ab Aegyptiis habiti sunt.

XIV.EGYPTIAN NOTES.
Doctors.

70.Ars medica apud Aegyptios in hunc modum distributa est: singulorum morborum singuli sunt medici, nec plura morborum genera unus idemque curat. Suntque apud illos alii oculorum medici, capitis alii, alii dentium, alii occultorum morborum.