Pagina:Easy Latin Stories.djvu/30

Haec pagina emendata et bis lecta est
18
[part i.
EASY LATIN STORIES.

The apples of the Hesperides.

65.Mox opus difficilius Herculi imperatum est; mala scilicet Hesperidum iussus est asportare, non enim locum sciebat. In monte autem Atlante habitabant Hesperides. Ibi cum serpente ingenti mala aurea custodiebant. Locum tandem nactus Hercules, Atlanti dixit: ‘Visne mihi mala aurea auferre? Hoc te faciente caelum humeris impositum tui vice sustinebo.’ Cum malis reversus Atlas Herculi dixit: ‘Nunc tibi licet caelum humeris semper sustinere, ipse autem abibo.’ Tum Hercules per dolum onere humeris Atlantis iterum imposito, cum malis recessit.

Cerberus.

66.His laboribus peractis, opus difficillimum Herculi imperatur. Erat in Tartaris canis triceps, nomine Cerberus. Hic aditum in Tartara custodiebat. Hunc in terram ferre iussus est. In Tartara profectus est cum Herma et Athena. Tum summo labore Cerberum manibus captum in terram secum portavit. His laboribus functus Hercules servitute ab Eurystheo liberatus est.


XI.SAYINGS OF ARISTIPPUS.

67.Olim Aristippo Corinthum iter faciente, ingens procella coorta est. Dixerat autem aliquis: ‘Nos nautae nihil timemus: vos vero philosophi omnia timetis.’ Contra Aristippus, ‘Non est mirum,’ inquit, ‘non enim similes animi peribunt.’ Quidam pro eodem caussam dixerat, eumque criminis absolverat. Tum Aristippum his verbis interrogavit : ‘Quidnam boni a Socrate percepisti?’ Ei philosophus respondit: ‘Haecce percepi: de me multa bona dixisti, et vera sunt.’