Pagina:Easy Latin Stories.djvu/29

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
17
THE LABOURS OF HERCULES.

vero iratus, bovem in furorem egit. Tum bos per totam insulam magnam hominum stragem edebat, et opera agrestia corrumpebat. Hunc tandem captum Hercules ad Eurystheum portavit.

The mares of Diomedes.

62.Diomedes, Bistonum rex, equas carne hominum pascebat. Hercules vero equas clam abstulit, et ad mare duxit. Hic autem Bistones eum adorti sunt. Diu pugnatum est. Devictis tandem Bistonibus, Hercules regem interfecit, et corpus equabus dedit. Tum reversus est incolumis equas secum ducens. Hae vero mansuefactae sunt carne domini sui pastae.

The girdle of Hippolyte.

63.Hippolyte, Amazonum regina, zonam pulcherrimam habebat. Hac autem potiri volebat Admete, Eurysthei filia: itaque Hercules eam asportare iussus est. Tandem ad Amazonum terram pervenit. Ibi primum benigne excepit Hippolyte, zonamque promisit, sed coorta rixa, contra Herculem Amazones manus conseruerunt. His victis et occisa Hippolyte Hercules zona potitus est.

The oxen of Geryones.

64.Geryones gigas triplici corpore in insula Erythia habitabat, multos boves habebat idem, a gigante Eurytione et a cane bicipite custoditos. Hercules his potiri volebat, itaque in Libyam et Hispaniam profectus est. Ibi ad utrumque latus maris columnas statuit: his igitur nomen Herculeis columnis datum est. Calore solis lacessitus in Helion tela coniecit: hic vero audaciam miratus, eum aurea cymba donavit: itaque Erythiam pervenire potuit. Interfecto Geryone cum Eurytione et cane, cum bobus reversus est.

B