Pagina:Easy Latin Stories.djvu/27

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
15
THE LABOURS OF HERCULES.

minime honestum est.’ Itaque Athenienses ne auditum quidem consilium spreverunt.

Zeuxis and Parrhasius.

54.Zeuxis et Parrhasius pictores celeberrimi fuerunt. Hi olim inter se de arte contendebant. Zeuxis primo uvas pinxit. Aves in tabulam advolabant, uvas comedere cupientes. Tum Parrhasius pannum pinxit. Zeuxis autem artificii huius modi ignarus, Parrhasio dixit: ‘Aufer pannum; tabulam videre volo.’ Mox intellecto errore dixit: ‘A te victus sum: ego enim aves decepi, tu autem ipsum Zeuxin.’


X.THE LABOURS OF HERCULES.
The Nemean lion.

55.In valle Nemeae leo ingens vivebat, et pecora hominesque quotidie interficiebat. Eurystheus, rex Tirynthis, Herculem ad se advocavit, eique dixit: ‘Curae tibi sit hunc leonem quam celerrime interficere.’ Statim proficiscitur Hercules. Clava sagittisque frustra usus, impetu facto, leonem manibus interfecit. Tum ad Eurystheum reversus est, mortuum leonem humeris impositum ferens.

The Lernean Hydra.

56.Olim in palude versabatur hydra. Haec novem capita habebat. Capita vero octo abscidit Hercules, nonum autem vulnerare non poterat; immortale enim erat. Abscisso quoque capite, bina statim enascebantur. His tandem igne consumptis, caput immortale sub saxo ingenti condidit Hercules. Belua ita devicta, sagittas venenato sanguine tinxit.