Pagina:Easy Latin Stories.djvu/24

Haec pagina emendata et bis lecta est
12
[part i.
EASY LATIN STORIES.

The Spartans.

42.Pari animo Lacedaemonii Thermopylis ceciderunt. Quid illorum dux Leonidas dicit? 'Pergite animo forti, Lacedaemonii: hodie apud inferos coenabimus.’ Nonne etiam Lacaena pariter fortis fuit? Haec enim, filii morte nuntiata, ‘In hunc finem peperi filium,’ dixit.

Theodorus.

43.Cyrenaeum Theodorum philosophum praeclarissimum nonne miramur? Lysimacho regi crucem minanti, ‘Istis,’ inquit, “ista crudelia minare primoribus tuis: haec ad Theodorum nihil attinent: humi putrescere aut in aere, idem est.’

Peace or war.

44.Romani legatos Carthaginem miserunt. Horum unus, sinum vestis monstrans, talia dixit: ‘Sunt mihi in hoc sinu pax et bellum ; utrum pacem an bellum mavultis?’ Responderunt Carthaginienses: ‘Utrumlibet accipiemus.’ Tum dixit Romanus: ‘Bellum do vobis.’ Contra Carthaginienses: ‘Lubenter bellum accipimus.’

The best fortifications.

45.Quidam olim Spartano dixit: ‘Cur moenia non habet Sparta?’ Contra Spartanus inquit: ‘Ne mentitus sis, optime; moenia praestantissima, incolarum scilicet virtutem, urbs nostra habet.’

Phocion.

46.Phocion Atheniensis pauper erat. Olim centum talentis ab Alexandro, Macedonum rege, missis, dixit: ‘Cur mihi tantum pecuniae dare vis?’ Respondit legatus: ‘Alexander te unum