Pagina:Easy Latin Stories.djvu/22

Haec pagina emendata et bis lecta est
10
[part i.
EASY LATIN STORIES.

habebatur aliquid clam abstrahere; deprehendi vero, turpissimum.

The trial of Sophocles.

35.Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit: videbatur autem rem familiarem negligere propter studium. Itaque a filiis in ius vocatus est. Hi iudices orabant his verbis: ‘Patrem desipientem a re familiari removete.’ Tum senex dicitur tragoediam illam praeclaram, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus, et quaesisse, ‘Num hoc carmen desipientis videtur?’ Hoc rectitato sententiis iudicum est liberatus.

Respect paid to age.

36.Lysander Lacedaemonios hoc dixisse dicitur; ‘Lacedaemone optime vivere possunt senes.’ Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Athenis olim, ludis institutis quidam in theatrum grandis natu venit, nec ei locus datus est a suis civibus; tum ad legatos Lacedaemonios accessit; hi autem omnes consurrexere et seni locum dederunt. Hoc factum probantibus Atheniensibus, unus e legatis dixit, ‘Athenienses quidem sciunt recta facere, sed facere nolunt.’

Diogenes.

37.Diogenes moriens dixit: ‘Proiicite me, ne in sepulcro posueritis.’ Tum amici: ‘Volucribusne et feris?’ ‘Minime vero,’ inquit, ‘sed telum propter me ponitote: hoc feras a me abigam.’ ‘Quomodo poteris?’ illi responderunt: ‘non enim senties.’ ‘Quid igitur mihi nocebunt ferarum dentes et volucrum rostra, nihil sentienti?’

Anaxagoras.

38.Praeclarum fuit responsum illud Anaxagorae philosophi. Is enim, Lampsaci moriens, quaerentibus amicis, ‘Visne in