Pagina:Easy Latin Stories.djvu/21

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
9
ANECDOTES.

ab Atheniensibus captus, in vinculis Sestum iterum ductus est.

A strange story.

32.Dicitur tale prodigium accidisse uni e custodibus, pisces sale conditos coquenti. Pisces in igne iacentes insilire inceperunt quasi nuperrime capti. Obstupuerunt omnes: sed Artayctes, viso prodigio, homini dixit: ‘Hospes Atheniensis, ne hoc prodigium veritus sis, non enim tibi oblatum est. Hoc ad me pertinet. Protesilaus ipse in his piscibus est: mihi etiam dixit: “Te, o Artaycta, punire possum ob ablatas divitias.” Nunc igitur ei divitias restituere volo: pro pecuniis e templo Protesilai sublatis, centum talenta dabo: pro me et filiis meis ducenta talenta Atheniensibus solvam.’

The fate of Artayctes.

33.Ne hoc quidem modo Xanthippo, Atheniensium duci, suadere potuit: instabant enim Elaeuntini dicentes: ‘Interficito Artaycten;’ et interficere eum volebat ipse Xanthippus. Itaque cruci alligatum sublimem extulere; et filius eius ante oculos lapidibus oppressus periit. Tali modo Protesilai dirae ultrices Artaycten punierunt.


IX.ANECDOTES.
Contempt of pain.

34.Pueri Spartani non gemunt flagellis lacerati. Adolescentes Spartae decertant manibus, pedibus, unguibus, dentibus denique, maluntque interfici, quam vinci. Puer etiam Spartanus dicitur in sinu vestis vulpem celasse, et bestiae dentibus necatus esse, nec gemitum edidisse: praeclarum enim apud Spartanos