Illi Croesus: ‘Ignosco tibi, Adraste. Illud invitus fecisti. Non tu auctor es huius mali, sed deorum aliquis. Hoc mihi somnium iam pridem significavit.’ Adrastus autem se ipse super busto iugulavit. Croesus vero, filio orbatus, duos annos ingenti in luctu remansit.
29.—Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur. Suis tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit venator. Ipse in ripa fluminis vivum porcellum ferit. Crocodilus, audita voce, ad sonum accurrit. In tergus vero suis incidens, illud deglutit, moxque in terram attrahitur. In terra extracti crocodili oculos luto oblinit venator. Tum facillime interficitur.
30.—Sesto olim praeerat Artayctes Persa. Hic Xerxem Athenas contendentem deceperat, Elaeunti clam ablatis Protesilai thesauris. Xerxem autem deceperat his verbis usus: ‘O rex, hic habitavit Graecus quidam. Is olim in regnum tuum expeditionem faciens interfectus est. Nunc mihi da, oro, huius divitias: ita enim omnes in te expeditionem facere nunquam postea audebunt.’ Itaque Xerxes deceptus, Protesilai domum Artaycti tradidit. Hic vero omnia Elaeunti ablata Sestum secum portavit.
31.—Postea vero Artaycten ex improviso adorti Athenienses, Sestum diu obsederunt. Persae tandem intra moenia ad angustias redacti, funibus lectulorum vesci coacti sunt. His consumptis, Artayctes noctu cum filio in fugam se recepit. Mox tamen