Pagina:Easy Latin Stories.djvu/19

Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
7
THE STORY OF ATYS.

Croesus gives his reasons for refusing.

23.Itaque Croesus talia respondit: ‘Mi fili, in somnio nuper te cuspide ferrea interfectum vidi. Ob hanc caussam domi te custodio.’

Atys urges him to let him go, and gives an explanation of the dream.

24.Rursus adolescens ita locutus est: ‘Ferrea cuspide me traiectum vidisti. At apro quaenam sunt manus, quaeve ferrea cuspis? Nihil dictum est de iniuria a dentibus suscepta. Quare abire me patere, mi pater.’

Croesus at length gives way.

25.Tum Croesus: ‘Fili,’ ait, ‘me vincis, sententiam somnii declarans. Itaque veniam tibi do venatum exeundi.’

And gives him in charge to Adrastus.

26.His dictis, Adrastum advocatum ita allocutus est: ‘Adraste, ego te calamitate obstrictum expiavi, et in meas aedes recepi. Nunc ergo, debes enim de me bene mereri, custos sis filii mei venatum exeuntis.’ Respondit Adrastus: 'Paratus sum exsequi mandatum. Filius tuus, o rex, custode me, incolumis redibit.’

Adrastus kills Atys by accident, and fulfils the dream.

27.Proficiscuntur igitur cum delectis iuvenibus canibusque. Beluam inventam iaculis adoriuntur. Casu Adrastus Croesi filium ferit. Itaque ille, cuspide ictus, somnii monitum explet.

Croesus pardons him but he commits suicide.

28.Croesus, filii morte nuntiata, consternatus est. Adrastus sese tradidit Croeso. ‘Interfice me,’ dixit, ‘super cadavere filii.’