Pagina:Easy Latin Stories.djvu/112

Haec pagina emendata est
100
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

mirati iudices, poenam pronuntiare nolentes, apud Artaxerxem ambos duxerunt. Tum vero Rhacoces, coram rege constitutus, idem postulavit. Cui rex: ‘An filium morientem videre sustinebis?’ Contra Rhacoces: ‘Quum surculos amaros arborum abscindo, nil patiuntor arbores: itaque filio liberatus, pace fruar ipse.’ Quod responsum valde miratus Artaxerxes, inter iudices Rhacocem esse iussit, dixitque, eum, qui filium suum punire vellet, bonum iudicem de aliis rebus fore. Tum filium, quum admonuisset, dimisit.

XXII.THE AETHIOPIANS.
Some account of the Aethiopians, to whom Cambyses sends an embassy.

281.Cambyses expeditionem in Aethiopas facere constituit. Itaque speculatores misit nonnullos ex Ichthyopbagis, qui Aethiopum sermone callebant. Hos ad Aethiopas misit, edoctos quid dicere deberent, et dona ferentes, pallium, armillas aureas, et vini utrem. Dicuntur autem hi Aethiopes fortissimi et pulcherrimi esse omnium hominum: quemcunque etiam ex iis pulcherrimum et corporis viribus praestantissimum indicant, hunc regem faciunt. Ad hos igitur homines ubi advenerunt Icthyophagi, haec verba fecerunt: ‘Cambyses Persarum rex, tecum hospitium, o rex, iungere cupiens, nos misit, et dona tibi haec dat, quorum usu et ipse maxime delectatur.’

The answer of the Aethiopian king.

282.Quibus Aethiops intelligens venire eos ut speculatores, in hunc modum respondit: ‘Neque Persarum rex vos misit dona ferentes; nec vos vera dicitis: nec ille vir bonus est: nam si bonus esset, non cupivisset aliud imperium praeter suum, nec in servitutem redegisset homines, qui nulla illum iniuria