Pagina:Easy Latin Stories.djvu/101

Haec pagina emendata est

PART IV.] THE THIRD INVASION OF GREECE. 89

incussus: quos ubi fugam capessere Delphenses intellexerunt, descendentes de monte magnam stragem edidere. Memorant etiam duos armatos, maiores quam homines Persis institisse, et caedem fecisse.

Athens is abandoned.

253.Quutn Athenas rediissent naves, edictum est, ‘quo quisque loco posset, eo liberos et familiam locaret in tuto.’ Itaque properabant omnes mandatum exsequi. Dicunt Athenienses ingentem serpentem, arcis custodem versari in aede: nec vero id perhibent solum, sed etiam, tanquam re vera ibi versanti, menstrua sacra faciunt: est autem menstruum sacrificium, placenta melle condita. Haec placenta, quum superioribus temporibus semper consumpta fuisset, tunc intacta erat. Quod ubi significavit antistes, tanto magis urbem reliquerunt, quod dea etiam arcem deseruerat. Glassis autem ad insulam Salamina manebat.

Xerxes occupies Athens.

254.Interim advenit Xerxes cum exercitu, et vacuam deprehendit urbem. Erant autem Athenienses nonnulli qui in arcem se contulerant, et aditus vallis ligneis muniverant, arbitrati se sententiam oraculi reperisse, ‘ligneum murum insuperabilem fore.’ Diu vero hi Persis restabant. Tandem in arcem irrupere Persae omnesque, qui ibi erant, interfecerunt, aedemque spoliaverunt. Tum Xerxes, Athenis penitus potitus, equitem Susa misit qui rem bene gestam nuntiaret.

The restoration of Athens foretold.

255.Postridie Xerxes, convocatis Atheniensibus exsulibus, mandavit, ut in arcem ascenderent, suoque ritu ibi sacra facerent. Cur autem huius rei fecerim mentionem, dicam. Est in arce aedes, in qua inest olea, Minervae sacra. Haec igitur olea cum