Pagina:Easy Latin Stories.djvu/100

Haec pagina emendata est

88 EASY LATIN STORIES. ' [part iv.

Artemisium reversi sunt. Accidit autem, at eisdem diebus et navales hae pugnae, et pedestris ad Thermopylas committerentur.

The third dayretreai of the Greeks.

250.Tertio vero die, barbatorum duces aegirrime ferentes, tam paucas naves adeo contumeliosa sibi damna inferre, veritique Xerxis iram, non amplius exspectarunt dum Graeci pugnae initium facerent: sed inter se cohortati in hostes impetum faciunt. Et in hac quidem navali pugna pares fere utrinque fuere. Dum haec geruntur, Graeci certiores facti sunt Leonidam cum exercitu periisse: itaque visum est Athenas reverti. Quum advesperasceret, summa celeritate usi, profecti sunt.

The Persians march on Delphi.

251.Tum vero barbari Athenas contendere incipiunt; quorum alii ad Delphicam aedem adiere. Eius rei nuntius gravissimum Delphensibus horrorem iniecit: quo metu perculsi, oraculum de sacris pecuniis rebusque pretiosis oonsuluerunt, utrum in terras defoderent, an in aliam legionem asportarent. At vetuit Deus loco illas movere, dicens, ‘se ipsum ad sua tutanda sufficere.’ Quo audito responso, iam sibi ipsis Delphenses consuluerunt^ maiorque pars eorum in fugam se converterunt.

Apollo defends his sanctuary.

252.Ut vero appropinquarunt barbari; ibi tunc propheta, cui nomen erat Acerato, sacra anna vidit ante aedem proposita, ex penetralibus prolata, quae nulli hominum fas erat tangere. Quod prodigium Delphensibus, qui in urbe aderant, nuntiatum abiit. Mox accedentibus Persis, de caelo fulmina deciderunt, et de Parnasso monte abrupta duo cacumina ingenti cum fragore in eosdem cecidere, multosque oppresserunt, et ex aede clamor et ululatus exauditus est. Quibus rebus horror barbaris est