Haec pagina emendata et bis lecta est
2
MATER GRACCHORUM


Scaena I. apud Corneliam.
Cornēlia; G. Gracchus; famulae.  Tib. Gracchus.

Gai. māter mea, cūr cessat Tibērius? quid agit? solitārius iam semper ego in Campō me exerceō, vel in silvīs ferās captō solitārius.

Cor. frāter tuus, mī fīlī, prō patriā nostrā cōgitat et labōrat. nūm vīs patris vestrī fīlium, Africānī nepōtem, esse dēgenerem? num ille vēnātiōnibus studēbit, dum miseriīs premuntur cīvēs Rōmānī?

[clāmōrēs audiuntur]

populus (extra). euge, euge! salvē Gracche! ecce Tibērius, tribūnus plēbis!

Gai. cūr māter …?

Cor. exaudī! quid audiō? quid clāmant?

[intrat Tibērius]

Ti. salvē, māter! salvēte!

Cor. mī fīlī, quid audiēbam? quid clāmābat populus?

Ti. māter mea, populus Rōmānus me tribūnum plēbis creāvit.

Cor. tu ergo, mī fīlī; servābis Rōmam. senātum comprimēs, cīvēs fovēbis.