Ridiculum igitur puto, cum mea ipse ignorem, aliena perscrutari velle. Quare his dimissis, atque existimationi quam de his paulo ante narrabam, fide adhibita, non ipsa quidem, se meipsum considero, utrum ego sim bestia aliqua Typhone multiplicior, ardentiorque, et furiosior, sive placatius quoddam et simplicius animal divinae cuiusdam mitisque fortis natura particeps. At, o amice, nonne haec ad quam interloquendum pervenimus, ea erat arbor ad quam nos ducebas? phaed. Haec certe ipsa. soc. Per Iunonem praeclara diversio. Nam Platanus ista patulis admodum ramis et procera est, et altitudo viticis illius, opacitasque pulchra nimium et amoena, ac praecipuum nunc habet florescendi tempus, ut omnis circum locus suavitate compleatur odoris. Fons quoque nitidissimus sub Platano fluit aquae admodum frigidae, ut ex tactu pedis coniectare licet: quem nymphis et Acheloo sacrum esse, a puppis et imaginibus istis coniecto. An non advertis praeterea quam iucunda et dulcis hic aura spiret? Aestivum insuper quiddam et canorum cicadarum subresonat choro. Sed omnium ornatissimum est, herbam ipsam aspicere, ut sensim in prato acclivi caput hominis molliter recumbentis suscipere apta. Itaque tu perquam optime me quasi hospitem deduxisti, o amice Phaedre. phaed. O admirabilis vir, absurdissimus quidam videris: et profecto quod ais, hospiti cuidam deducto, non incolae similis es: ita neque fines nostros transisse unquam, neque extra moenia ipsa egressus appares. socr. Ignosce mihi optime Phaedre. Nam discendi cupidus sum, agri vero et arbores nihil docere me possunt, sed homines qui in urbe versantur. Tu autem videris mihi exeundi incitamentum invenisse. ut enim famescentibus animalibus frondes, aut fructus porrigentes ea ducunt, ita tu mihi librum porrigens, per totam Atticam et alio quo velis, perduceres. Iam igitur cum huc pervenerimus, recumbere mihi placet. Tu autem in qua potissimum figura videbitur commodissime posse legere, ea assumpta leges. ph. Audi igitur. Mearum quidem rerum status sic se habet, et id maxime nobis, ut audisti, conducturum puto. Arbitror autem me non minus ob id abs te si quid petiero consequi debere, quod amore tui captus minime sum. Nam amatores cum primum libidinem expleverunt, collati beneficii poenitet: eos vero qui amore irretiti non sunt, non est cur poenitere conveniat unquam. non enim coacti, sed sponte cum optime de suis rebus consulavissent, pro rerum suarum facultate beneficia contulere. Praeterea amatores mente quandoque revolvunt, quam negligenter res suas propter amorem administraverint et quae suo damno contulerint beneficia, quosve labores subierint. ideoque dignam amatis gratiam retulisse existimant. Sed hi qui amore decepti non sunt, neque rei domesticae negligentiam, neque labores praeteritos, neque propinquorum discordias se incurrisse amici causa conqueruntur. Quamobrem tantis malis sublatis, nihil aliud restat, nisi ut prompti sint ad omnia quae grata illis fore existiment, peragenda. Aiunt plerique, amatores idcirco pluris facere opportere, quod maxima erga amatos charitate devincti sint, semperque parati, tum dictis, tum factis amatis obsequi, etiam si ex hoc ceteros omnes offenderint. Quorum sententiam veram non esse hinc facile coniectamus, quod translata ab aliis in alios benevolentia, posteriores amatos prioribus anteponunt, ac si recentiores iusserint, superiores malis afficiunt. Atqui quanam ratione decet tale quid illi concedere, quia ea calamitate affectus est, quam nunquam expertus quisquam concesserit? Enimvero et ipsi insanire potius quam sapere confitentur, et nosse praeterea insaniam suam, sed continere se minime posse. At vero que sapiunt, quonam pacto eorum qui sic affecti sunt, consilia voluntatesque probabunt? Praeterea si ex amantibus optimum eligere velis, ex paucis tibi optio dabitur: sinautem ex aliis commodissimum tibi sodalem quaesiveris ex multis sane licebit eligere. Maior vero spes est hominem amicitia tua dignum inter multos quam inter paucos repertem iri. Si igitur ex legum constitutione publicam vereris infamiam, meminisse oportet, amatores qui ita se amandos censent, ut ipsi alios amant, solere palam quod non frustra invigilaverint, gloriari. Eos vero qui non amant quoniam continere se possunt, solere quod optimum est, potius quam rumorem multitudinis quaerere. Adde quod vulgus cum sentiat amatores amatos sequi assidue, atque hoc operaepretium putare, suspicatur ne turpis eos cupiditas coeperit, an forte iam capiat. Non amantium vero familiaritatem improbare non audet. Scit enim necessarium esse homines invicem, vel amicitiae vel commoditatis alicuius causa saepe versari. Proinde si te metus invaserit putantem difficile fore ut maneat amicitia, imo simultate orta accidere communem utrisque iacturam: te vero concedente ea quae multi facis, maxime laesum iri: non iniuria amatores valde timebis. multa enim illos offendunt, atque omnia in sui detrimentum accidere arbitrantur. Quapropter
Pagina:Divini Platonis Opera omnia quæ exstant.djvu/370
Haec pagina emendata est
338
PLATONIS