So. Nuper mihi retulit quidam Clitophontem, Aristonymi filius, loquentem cum Lysia, Socratis quidem consuetudine vituperare, Thrasymachi vero laudare magnopere solitum.
Cli. Quisquis ille, o Socrates, fuerit, haud recte narravit, quae de te cum Lysia sum locutus. Nam in quibusdam laudavi te, in quibusdam minime. Postquam vero aperte succenses mihi, quamquam dissimulas, te nihil curare, libentissime ego ipse tibi illa referam: praesertim cum soli simus: ne adeo te despici putes. Forte enim nunc non recte audisti: quodcirca infensior mihi redditus es, quam deceat. At si ipse mihi potestatem libere loquendi dederis, libentissime rem tibi narrabo.
So. At turpe nimium esset, si te, prodesse mihi volentem, non tolerem. Constat enim ubi intellexero, qua malus, qua bonus sim, deteriora declinaturum esse pro viribus, meliora prosecuturum.
Cli. Audi igitur. Equidem tecum versatus, saepenumero, Socrates, vehementer obstupui, dum te loquentem audirem, mihique visus es praeclarissime omnium dicere, quoties obiurgans homines, veluti e machina tragica deus, subito exclamares, 'Quoniam ruitis, homines? Nescitis, quo feramini, neque opportunum quidquam agitis, qui omni studio pecuniis cumulandis incumbitis, filios autem, quibus eas relicturi estis, negligitis, neque, ut illis iuste uti sciant, eos iustitiae praeceptoribus commendatis, qui doceant iustitiam, si doceri potest, et si exercitatione ac consuetudine comparanda est, diligenter exerceant. Neque vos ipsos curastis umquam. Sed cum videatis, litteras, musicam et gymnasticam vos filiosque vestros ad sufficientiam consecutos, quam virtutis disciplinam perfectam existimatis, deinde nihilominus circa pecunias pravos esse, cur non praesentem educationem contemnitis? Cur non quaeritis aliquos, qui vos ab hac in musica dissonantia liberent? Etenim propter hoc delictum socordimaque magis, quam propter pedis ad lyram dissonam motionem, et frater adversus fratrem, et civitas adversus civitatem, immoderata et discordi seditione suborta feruntur, et commisso proelio extrema patiuntur et inferunt. Vos autem dicitis, non propter ruditatem inscitiamque, sed sponte iniustos esse eos, qui sunt iniusti: rursusque asserere non dubitatis, iniustitiam turpem esse rem, Deoque odiosam. Quam igitur, ob causam hoc tantum malum sponte quis eligit? Respondetis, hominem superatum voluptatibus id subire. Nonne superari, praeter voluntatem est, quandoquidem ex voluntate est superare? Quapropter iniuste agere, praeter voluntatem esse, omnino ratio convincit. Diligentiore itaque curam, quam solet, adhibere, et viros omnes privatim et publice civitates decet. Quoties ista, Socrates, audio te dicentem, mirum in modum delector ac laudo, idemque facio, cum ea, quae sequnntur, ausculto.