Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/27

Haec pagina emendata est

parvae, raro illam juglandis excedens, in parte femoris superiore sentitur. Hic tumor tactu cito molestus fit, angustiae et doloris sensus in alvo percipitur, nausea vomitusque superveniunt, et, si levamen non obtineatur, paulatim graviores evadent.

In hoc statu, si rationes rectae non adhibeantur, casus verisimile lethalis eveniet. Singultus spasticus supervenit;—tensio dolorque cessant;—splendorem amittunt oculi, quae res indicat gangrenae praesentiam;—denique fatalis exitus finem aegri molestiis imponit.

DIAGNOSIS.

Hernia Cruralis pro Bubonocele per errorem capiatur. Dignosci autem potest investigando collum tumoris, quod in Hernia