Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/26

Haec pagina emendata est

niae Cruralis inter omnes occurrere repertum iri.

SYMPTOMATA.

Herniae Cruralis symptomata secundum illas res, quae ejus originem comitatae sunt, variabunt.

Si relaxtione et debilitate arcus cruralis oriatur, strangulatio non semper superveniet; atque in hoc casu tumor in parte femoris superiore, qui in positione supina plerumque recedet, sentietur; et si aeger in positu erecto tussiat, impulsus per digitum super tumorem impositum animadverti potest. Si autem Hernia subito, post aliquem magnum nuxum, habituque corporis aliter vigente, acciderit, strangulationis symptomata cito supervenient; aeger alicujus rupti sensum habet, atque tumor magnitudinis